DIALIS, DIALE

DIALIS, DIALE
DIALIS, DIALE
qui vel quod Iovis est. Unde flamen Dtalis Iovis ministerio assignatus est a Numâ. Liv. l. 1. Dictus an a Dio, a quo vita dari hominibus putabatur, an a Iove, qui sit Diiovis, ut vult Ter. Varro? Certe huic ut assidue praesto esset eique sacra faceret, a Numa constitutus est. Cerimoniae, quae observare cogebatur, recensentur ab A. Gell. l. 10. c. 15. Equo Dialem Flaminem vehi religio est. classem procinctam extra pomoerium, i. e. exercitum armatum videre. idcirco rarenter flamen dialis Consul creatus est, quum bella consulibus mandabantur. item iurare Dialem fas numquam est. item annulo uti, nisi pervio cassoque fas non est. Ignem e flaminia, i. e. Flaminis Dialis domo, nisi in sacrum, esserri ius non est. vinctum, si oedes eius introi???it, solvi necessum est: et vincula per unpluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam dimitti. Nodium in apice, neque in cinctu, neque alia in parte ullum habet. si quis ad verber andum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detondit. capram et carnem incoctam, et ederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. propagines e vitibus altius proetentos non succidet. (nefas enim Flaminem inebriari:) pedes lecti, in quo cubat, luto tenui (in signum forte originis humanae) circumlitos else oportet: et de co lecto trinoctium continuum non decubat: neque in eo lecto cubare alium fas est: neque apud eius lecti sulcrum capsulam esse, cum strue (genus est libi, cuius in solo tracta farinacea multa, velut toruli aut digiti, ordine structa et serie coniunctâ ponebantur) atque fcrto (etiam libi genus, quod Salmas. bonum dicitur) oportet. Unguium Dialis et capilli segmina, subter arborem felicem quae spinas non fert, nec fructum baccamque nigram producit) terrâ operiuntur: Dialis cottidie festatus est (alii legunt fertatus: i. e. fertis instructus: Item fertarius, i. e. ferta seu liba ad sacra ferens:) Sine apice sub divo esse licitum non est: sub tecto uti liceret, non pridem a Pontisicibus constitutum. Addit hîc A. Gell. Massur. Sabin. scripsit, et alia talia remissa, gratiamque aliquot cerimoniarum factam dicit. Farinam
fermento imbutam attingere ei fas non est: tunicam intimam, nisi in loctectis, non exuit, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit: (neque etiam poterat inungi, tamquam in conspectu Iovis.) super Flaminem Dialem in convivio, nisi Rex sacrisiculus, haud quisquam alius accumbit. uxorem si amisit, flaminio (i. e. Sacerdotio suo) decedit: matrimonium flaminis nisi morte dirimi non est ius. locum in quo bustum (i. e. cadaver combustum) est, numquam ingreditur. mortuum numquam attingit. funus tamen exsequi non est religio. Eoedem ferme cerimonioe sunt, quas flaminicas diales seorsum aiunt observitare. de quibus vide infra, in voce Flaminica. Addit Plutarch. in Qu. Rom. non potuisse hunc Flaminem plus tribus noctibus urbe abesse, neque pileum vel apicem usquam deponere. Idem Gell. paulo post subicit, verba proetoris ex edicto perpetuo de Flamine Diali et sacerdote Vestoe adscripti: SACERDOTEM. VESTALEM. ET. FLAMINEM. DIALEM. IN. OMNI. MEA. IURISDICTIONE. IURARE. NON. COGAM. Addit etiam verba Varron. ex l. 2. Rer. divin. Is solus album habet galerum; (qui Albo-galerus Paulo) vel quod maximus est, vel quod iovi immolata hostiâ albâ fieri oporteat. Nec ommittendum, quod Plutarch. Qu. Rom. 113. superioribus adiungit: Non poterat Flamen Dialis antiquitus aut Magistratum petere aut capere, ne a sacris avocaretur et multa contra religionem facere cogeretur. Ceterum a Numa usque ad Marii et Sullae tempora, perperuâ et continuatâ serie Flamines Diales fuâre, usque ad L. Corn. Merulam, qui in seditione civili L. Corn. Cinnae et Cn. Octavii, A. U. C. 666. in Magistratu fuit occisus. Post quem, cum C. Iul. Caesar, qui postea Dictator fuit, id sacerdotium consecutus fuisset, non longe post a victore Sulla et sacerdotio et uxoris dote mulctatus est: a quo tempore usque ad finem imperii Augusti Imp. per Annos plus minus 100. Sacerdotium illud vacavit: donec Flamen Dialis iterum inauguratus est Sext. Corn. Maluginensis, post quem perpetuo ordine multi rursus fuêre, usque ad novissima Imperii tempora, quibus cum reliquis Socerdotiis veteris superstitionis, ab Imp. Theodosio etiam hoc funditus sublatum est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Tumba de los Escipiones — Entrada a la tumba …   Wikipedia Español

  • DIUM Fulgur — Festo fulmen diurnum est, quod Iovi olim attribuebant: Dium fulgur appellabant diurnum, quod putabant Iovis, ut nocturnum Summani. Imo Dium, pro Diali, i. e. Ioviali, ut Dialis Flamen. Et Apuleio, Diale fulmen, τὸ Δίϊον. Sic Dius Fidius, ὁ Δΐίος… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”